募捐 9月15日2024 – 10月1日2024 关于筹款

Lingua Latina per se Illustrata - Pars I Familia Romana

Lingua Latina per se Illustrata - Pars I Familia Romana

Hans H. Orberg
5.0 / 5.0
0 comments
你有多喜欢这本书?
下载文件的质量如何?
下载该书,以评价其质量
下载文件的质量如何?
Montaurii memoriam summo colamus honore
Die XVII mensis Februarii anni MMX, nonaginta iam annos natus, supremum vitae diem obiit Iohannes Henning Ørberg, qui ipse se Latine, et lepide quidem, Montaurium appellare solebat. Natus Grenae in Dania anno MCMXX, die XXI mensis Aprilis, cum sermonibus litterisque Latinis, Britannicis et Gallicis in Hauniensi Athenaeo studuisset coronamque lauream ibidem esset adeptus, ab Arturo M. Jensen, cive suo, arcessitus, in Instituto linguis iuxta naturae rationem tradendis muneris officium, quod ei commissum erat, egregie praestitit. Ibi vero, vestigiis illius W.H.D. Rouse aliquatenus insistens, consilium inivit easdem docendi rationes, quae in usu
iampridem ad linguas recentiores impertiendas vigebant, aptatas induci posse ut sermo quoque Latinus efficaciter perdisceretur.
Opus eius praeclarum, quod per plus quinquaginta annos identidem retractatum ac recognitum nobis arida pumice expolitissimum tradidit, tu, candide lector, nunc ipsum manibus tenes, novissima hac editione, quam ille prae oculis infelix ob fatum habere non potuit. Quibus libris auctor summo studio atque incomparabili diligentia operam undecim his lustris adeo navavit, ut ceteros omnes scriptores, qui artem linguam Latinam docendi sunt aggressi, longe superaverit ac palmare quoddam nobis summoque artificio elaboratum opus hereditate reliquerit.
Qui hodie linguae Latinae apprime discendae hoc libro usus omnibus viribus suis operam navaverit, is vere nunc etiam Montaurii memoriam summo colet honore, ita ut nulla sint nobis funera fletu facienda. Cur? Quia Iohannes per sua opera nobis tradita volitat vivus per totius orbis hominum ora.
Luigi Miraglia -Vivarium Novum
年:
2012
出版:
1
出版社:
Hackett
语言:
latin
页:
332
ISBN 10:
158510423X
ISBN 13:
9781585104239
文件:
PDF, 52.42 MB
IPFS:
CID , CID Blake2b
latin, 2012
线上阅读
正在转换
转换为 失败

关键词